II. 7. Viam qui nescit ad mare, etc.. lxxxi

Plautus in Poenulo :

Viam qui nescit, qua deveniat ad mare,

Eum oportet amnem quaerere comitem sibi,

id est : qui rem commode conficere nequit, is quavis ratione conficiat necesse est. Potest et in hunc accommodari sensum : qui per se non sapit, aliis obtemperet, qui plus sapere videantur. Potest item in hunc : qui recte vivendi rationem ignorat, eos sibi proponat, quorum vita laudata est. Fluvius etiam si longis ambagibus tamen aliquando tandem ad mare deducit, quandoquidem illuc infunditur. Huic confine est : Qui viae ignarus est, virgiferum adhibet. Cato Censorius in eos, qui subinde ambirent magistratum, non inscite dicere solet eos καθάπερ τοὺς ἀγνοοῦντας τὴν ὁδὸν ἀεὶ μετὰ ῥαβδούχων ζητεῖν πορεύεσθαι, μὴ πλανηθῶσι, id est non aliter quam viae ignaros semper velle cum virgiferis incedere, ne errarent. Magistratus enim ex more lictor aut aliquis virgam gestans praecedebat.

Index Adagiorum