Adagiorum Chiliades

I. 2.Fortunatior Strobilis Carcini.lxviii

Strobilis Carcini fortunatior Εὐδαιμονέστερος Καρκίνου Στροβίλων id est Fortunatior Carcini Strobilis. Ironia proverbialis, in infelicem, et improbum. Carcinus poeta quispiam fuit, cujus filii dicti sunt Strobili ab Aristophane, quos et γλυκυτραχήλους vocat, id est, dulcicervicos. Jocus autem sumptus est a nominum allusione. Nam Graece Carcinus cancrum, Strobili cochleas significant. Utrumque genus distortum, ac foedum. Adagium recensetur apud Suidam, [Lex., 3402] et Zenodotum. [Coll., Ald. col. 89] Extat apud Aristophanem in Pace. [Pax, 864]