II. 7. Lupus aquilam fugit. lxxviii

Λύκος ἀετὸν φεύγει, id est Lupus aquilam fugit. Ubi periculum imminens evitari non potest. Aquilam enim, alata cum sit, frustra lupus fugit. Refertur a Diogeniano, meminit autem et Zenodotus, nec indicant originem proverbii. Nunquam enim audivi aquilas molestas esse lupis.

Index Adagiorum