II. 7. Lux affulsit. lxxvii

Ubi melior rerum spes ostendi coeperit, lucem affulsisse dicunt. Euripides in Oreste :

Ἥκει φῶς ἐμοῖς καὶ σοῖς κακοῖς,

id est

Meisque venit lumen ac tuis malis.

De Menelao dictum, e cujus adventu remedium aliquod malorum suorum sperabant. M. Tullius in Antonianarum prima : Lux quaedam videbatur oblata, non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato. Porro lumen fausti ominis apud veteres fuisse testis est et M. Varro libro De lingua Latina secundo ; putat enim mane diei inde dictum, quod antiquitus manum bonum vocabant ; ad cujusmodi religionem Graeci quoque, cum lumen infertur, solent dicere : φῶς ἀγαθόν. Nos item illata lucerna fausta invicem precamur. Lumen enim vitam interpretantur. Unde Invisam abrumpere lucem et Taedet coeli convexa tueri. Euripides in Iphigenia in Aulide :

Τὸ φῶς τόδ᾿ ἀνθρώποισιν ἥδιστον βλέπειν,

id est

Lucem tueri est hominibus dulcissimum.

Et apud Graecos βλέπειν simpliciter dicuntur qui vivunt. Aegyptii vitam lucernae symbolo repraesentabant, quod nihil aliud existimarent esse vitam quam ignem humore velut olei liquore nutritum.

Index Adagiorum