II. 7. Jovis sandalium. lxxvi

Τοῦ Διὸς σάνδαλον, id est Jovis crepida. Per ironiam dicebatur in eum, qui magni quippiam videri vellet propter principis alicujus familiaritatem. Veluti si quis insolens sit ac ferox, quod regius sit coquus aut imperatoris satelles aut pontificius tonsor, apposite dicetur τοῦ Διὸς σάνδαλον. Nihil autem vetat, quo minus et ad rem accommodetur, ut si quis equum regium aut vestem miretur, quemadmodum vulgus facere consuevit, non ob aliud, nisi quod regis sit. Suidas ex Eupolide citat.

Index Adagiorum