II. 7. Tanquam heros in clypeo excipere. lxxv

Ἀλλ᾿ ὥσπερ ἥρως ἐν ἀσπίδι ξενίσαι σε βούλομαι, id est Immo tanquam heros in clypeo te volo hospitio accipere. Dici solitum, ubi quis suis ipsius artibus aut benefactis fretus de amicis bene mereri conaretur. Inde ductum, quod antiquitus heroes assidue in armis agentes velut in clypeo diversabantur et, si quid opus fuisset amicis, quod armis praestari poterat, id prompte praestabant, utpote sola virtute divites. Et apud Homerum heroes tergoribus bubulis accipiuntur et apud Maronem Evander Aeneam villosi pelle leonis accipit. Ex tergoribus autem integebantur clypei.

Index Adagiorum