II. 7. Viro Lydo negotium non erat. lxxii

Ἀνδρὶ Λυδῷ πράγματα οὐκ ἦν, ἀλλ᾿ αὐτὸς ἐξελθὼν ἐπρίατο, id est Viro Lydo negotium non erat, at ipse foras profectus paravit. Dici solitum, ubi quis impatiens otii ipse sibi negotium ac turbam accersit. Allusisse videtur huc Plutarchus, Adversus Colotem : Ἐμοὶ δὲ δοκεῖ καθάπερ ὁ Λυδὸς ἐφ᾿ αὑτὸν ἀνοίγειν οὐ θύραν μίαν, ἀλλὰ ταῖς πλείσταις τῶν ἀποριῶν καὶ μεγίσταις περιβάλλειν τὸν Ἐπίκουρον, id est Mihi vero videtur quemadmodum Lydus ille in seipsum aperire non unam januam, sed maximis ac plurimis difficultatibus circumvallare Epicurum. Sumptum a Croeso Lydorum rege, qui antea felix rebusque florentissimis utens Cyrum in se provocavit ; a quo victus in maximas calamitates devenit. Auctor Zenodotus.

Index Adagiorum