II. 7. Aut Plato philonissat aut Philo platonissat. lxxi

Divus Hieronymus in Catalogo scriptorum illustrium Philonem quoque Judaeum recenset, qui et eloquentiam et omnem Graecanicam eruditionem ita sit assecutus, tum Platonicam in dicendo majestatem ubertatemque sic expresserit, ut eum alterum Platonem appellet. Testatur autem apud Graecos vulgo de illis dici solitum : Ἢ Πλάτων φιλωνίζει ἢ Φίλων πλατωνίζει, id est Aut Plato Philonem imitatur aut Philo Platonem. Extat hujus opus, in quo vitas illustrium aliquot Hebraeorum tractat, orsus ab Abraham. Tractat autem non tam ad historiae cognitionem quam ad institutionem regulamque vivendi, videlicet omnia trahens ad morales allegorias, unde theologis praecipue legendus. Stilus tum candidus est tum sublimis ac divinum quiddam prae se ferens, qualis est et Platonis. Gaudet symbolis ac mysteriis numerorum, quod ipsum Pythagorae Platonique familiare. Ad morum institutionem accommodat omnia, nec hac parte dissidens a Platone. Per allegoriam torqueri poterit ad quosvis inter sese vehementer similes. Nam hoc ipsum non simpliciter, sed figurate dictum illud sat argumenti est, quod Philonem longe Platone constat posteriorem esse. Caeterum in malam partem fiet proverbialius, veluti si quis dicat : Aut cretissat Africa aut afrissat Creta, Aut neronissabat Galba aut galbissabat Nero. Huic figurae confine videtur illud Platonis τὸ πολυύμνητον, ut ait Aristides, beatas fore respublicas, εἰ μὲν ἢ οἱ βασιλεῖς φιλοσοφήσωσιν ἢ βασιλεύσωσιν οἱ φιλόσοφοι, id est si aut reges philosopharentur aut regnarent philosophi.

Index Adagiorum