II. 7. Phani ostium. lxx

Ἡ Φάνου θύρα, id est Phani ostium. Id accinebatur, ubi quis frustra servasset aliquid, veluti si cujus uxorem adulterio vitiari contingeret, quam tamen ille multa zelotypia servasset. Natum aiunt a Phano quodam usurario vel, ut alii dicunt, caeco ; qui cum cellae penuariae ostium ita obstruxisset, ut citra strepitum non quiret aperiri, tamen a ministro apertum est sublatumque penu. Alii narrant huic Phano uxorem fuisse parum spectatae fidei, quam quod is haberet adulterii suspectam, atrii fores sic occlusit, ut non nisi cum stridore sonituque possent aperiri. Verum illa cum per tegulas reciperet adulterum, vicini per jocum dicebant : Ἡ Φάνου θύρα, eaque vox postea cessit in vulgi sermonem. Haud scio an sit idem cum eo, quod refert Eustathius in Odysseae librum ultimum, Φανίου θύρα, a Phania quodam, qui finxerit sibi multam opum vim domi reconditam esse.

Index Adagiorum