II. 7. Optimum condimentum fames. lxix

Optimum condimentum fames inter apophthegmata Socratica celebratur. Irridebat hoc dicto luxum Atheniensium, qui variis cupediis et operosis condituris conarentur efficere, ut cibus saperet palato, cum id optime praestet fames, condimentum ut optimum ita et vilissimum ; nihil enim suavius edi quam quod aeditur ab esuriente. Manet hodieque vulgo tritum proverbium, famem efficere, ut crudae etiam fabae saccarum sapiant. Antiphanes apud Stobaeum :

Ἅπανθ᾿ ὁ λιμὸς γλυκέα πλὴν αὑτοῦ ποιεῖ,

id est

Praeter seipsam caetera edulcat fames.

Quod fames facit in cibo, idem sitis facit in potu. Darius enim, in fuga cum aquam turbidam bibisset et cadaveribus inquinatam, negavit se unquam bibisse jucundius, nimirum nunquam sitiens biberat. Eandem sententiam sic apud Athenaeum libro quarto effert Xenophon : Ἡδὺ μὲν μᾶζαν καὶ κάρδαμα φαγεῖν πεινῶντι, ἡδὺ δὲ ὕδωρ ἀρυσάμενον ἐκ ποταμοῦ διψῶντα πιεῖν, id est Dulce est mazam et nasturtium edere esurienti, dulce est sitienti aquam e fluvio haustam bibere. Ibidem refert quiddam non infestivum de Socrate, qui frequenter ad multam vesperam ambulare consuevit ante aedes suas ; percontantibus, quid illic ageret, Obsonium, inquit, comparo in coenam. De Dionysio, cui fastidienti nigrum jus, quod in phiditiis apponebatur, coquus respondit non esse mirum, cum deessent condimenta, de palaestra cursuque ante coenam sentiens, alias nobis dictum est. Aut natum a Socrate proverbium aut ab illo usurpatum, quod vulgo ferebatur. M. Tullius in libro De finibus bonorum II : Diceret id, quod Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. Licebit nonnihil gratiae addere proverbio, si longius deflectatur, velut ad literarum studium, quod eo dulcius est, quo vehementius sitiantur literae. Et voluptates commendat rarior usus.

Index Adagiorum