II. 7. Chius Ad Coum. lxviii

Χῖος πρὸς Κῷον, id est Chius ad Coum. De comparatione vehementer inaequali dicebatur. Nam in ludo talorum jactus, qui Chius dicebatur, unioni respondebat, Cous senioni. Quem Graeci Chium dicunt, nos canem vocamus, et quem illi Coum sive ἑξίτην, nos senionem. Porro quemadmodum Cous fuit inter felices jactus habebatur, ita Chius fuit inter infelices. Unde Persius :

Qui dexter senio ferret,

Scire erat in votis, damnosa canicula quantum

Raderet.

Videtur autem senio, per se felix, infelix haberi solere, si accederet canis. Sic enim Martialis :

Senio nec nostrum cum cane quassat ebur.

Quod si verum est, adagium conveniet non solum in collationem rerum inaequalium, verumetiam pugnantium. Velut si quis conferat plebeium cum rege, Chius est ad Coum ; si quis adulescentem cum sene, contrarietas est, non solum inaequalitas. Adagii meminerunt Zenodotus, Hesychius et Suidas, nisi quod Suidas pro ἕν habet ἔνδον, pro ἓξ ἔξω. Id utrum scribae culpa commissum sit an interior tali pars et exterior intelligenda sit, doctis excutiendum relinquo. Fit autem interim allusio ad gentes, quarum utriusque mores non caruerunt nota, sed praecipue Chiorum. Ita simile fuerit illi : Κρὴς πρὸς τὸν Κρῆτα.

Index Adagiorum