II. 7. Bocchyris. lxv

Βάκχυρις seu Βόκχυρις, nam utrumque reperio. Plutarchus in vita Demetrii Bocchorem vocat indicans exactum judicium βοκχόρεως κρίσιν appellari solere. Rex quidam fuit Aegyptiorum adeo notae et incorruptae in judicandis litibus justitiae, ut vulgo, si quem magnopere justum et integrum significare vellent, Bocchyrim appellarent, perinde quasi Rhadamanthum dicas aut Minoem. Plutarchus in commentario De Vitiosa taciturnitate testatur fabulam de hoc jactatam fuisse, quod, cum esset natura gravis et austerus, Isis illi aspidem immittere solita sit, quae capiti circumvoluta superne hominem inumbraret, ut ostento territus recte judicaret. Adagium refertur a Suida. Dici potest et de iis, qui non temere de re quapiam pronuntiant. Negant enim hunc regem solere sententiam ferre nisi de causa jam comperta et certis argumentis deprehensa, et tamen hujus Bocchoris judicium quoddam reprehensum fuit a meretrice Lamia. Adulescens quidam in Aegypto deperibat amore Theonidis meretriculae ; at illa pro nocte mercedem ingentem postulabat. Interim evenit, ut adulescens noctu somniaret se rem habere cum Theonide ; eo visu liberatus est ab amore desiitque scorto molestus esse. Illa ubi factum rescivit, appellat adulescentem, petit pactam mercedem. Cum non conveniret, itum est ad judicem Bocchorem. Is causa cognita pronuntiat, ut adulescens tantum pecuniae adferret in vasculo, quantum illa postulasset, eamque praesente ac inspectante Theonide huc illucque manu tenens volveret et illa interim haereret umbrae, quasi recte somnium umbra pensaretur. At hoc judicium ut iniquum reprehendit Lamia meretrix. Per somnium, inquit, adulescens amore coitus liberatus est ; at umbra Theonidem non liberavit amore pecuniae. Haec Plutarchus in vita Demetrii.

Index Adagiorum