II. 7. Hesiodi senecta. lxi

Ἡσιόδειον γῆρας, id est Hesiodia senecta. Longaeva vivaxque sic appellabatur. Fertur enim de Hesiodi longaevitate Pindari epigramma quoddam hujusmodi :

Χαῖρε δὶς ἡβήσας καὶ δὶς τάφου ἀντιβολήσας,

Ἡσίοδ᾿, ἀνθρώποις μέτρον ἔχων σοφίης.

Quod autem ait eum bis pubuisse, significat, opinor, extremam senectam quasi pueritiam referentem, juxta proverbium, quod alibi retulimus : Δὶς παῖδες οἱ γέροντες. Porro quod bis sepultum, alludit, ni fallor, ad historiam, cujus meminit Plutarchus in Convivio septem sapientum : Cum ob suspicionem interfectus esset in Locris et cadaver ejus abjectum in mare, delphinorum agmen illud exceptum in Rhium exposuit. Illic cum Locrenses sacrum ex more peragerent et recens Hesiodi cadaver agnoscerent, rebus omnibus omissis caedis auctores vestigarunt, eos comprehensos vivos in mare praecipitarunt ac domos incenderunt, Hesiodum in Nemeo sepelierunt. Sed occultant sepulcrum propter Orchomenios, qui moniti oraculo conabantur viri reliquias apud se servare. Unde consentaneum est, quemadmodum Homeri nativitatem permultae urbes sibi vendicant, ita Nemeos simul et Orchomenios Hesiodi sepulcrum sibi asserere ; nisi sepultum semel accipere malumus, cum in mare projectus esset. Proinde videto lector, ne pro ἀντιβολήσας legendum sit ἀντιοώσας, quod paternum admittit casum, cum significat consequi aut nancisci.

Index Adagiorum