II. 7. Syrbenae chorus. lx

Συρβήνης χορός, id est Syrbenae chorus. De choreis incompositis ac tumultuosis olim dictitatum ; nam σύρβη quidam vocem existimant, qua subulci erga sues utantur, unde et σύρβα pro tumultu abutuntur. Caeterum Hesychius interpretatur σύρβα· μετὰ θορύβου. Idem mox addit σύρβη Graecis sonare thecam fistularem, unde συρβηνεύς dicatur tibicen aut tumultuosus. Usurpat Athenaeus libro XV : Ἐπεὶ θόρυβος κατεῖχε τὸ συμπόσιον, ἔφη· Τίς οὗτος ὁ συρβηναίων χορός; id est Cum convivium esset plenum tumultus, Quis, inquit, est iste syrbenaeorum chorus  ? Sic enim constanter refert hanc vocem Athenaeus. Usurpat idem pagina ejusdem libri proxima, et aliquanto post ex Clearcho docet, quis sit συρβηναίων χορός, videlicet in quo quisque quod sibi visum fuerit canat nec auscultet, quid praescribat is, qui choro praesidet quique docet, quemadmodum oporteat canere. Vidimus olim Lutetiae ludicram agi comoediolam, in qua plures concinebant, sed ita temperatis harmoniis, ut omnia dissonarent. Id erat curatum ab artifice musices ; nam imperitus non idem posset. Ducta videtur metaphora a dissono illo porcorum grunnitu. Non intempestive dicetur in homines inter se discordes et querulos, aut ubi offendet aures imperitorum cantorum symphonia discors.

Index Adagiorum