II. 7. Teipsam laudas. lix

Σαυτὴν ἐπαινεῖς, id est Laudas teipsam. Hemistichium iambicum, quod accinitur, ubi quis sese laudat suique tibicinem agit. Plene sic effertur :

Σαυτὴν ἐπαινεῖς ὥσπερ Ἀστυδάμας, γύναι,

id est

Laudas teipsam, mulier, Astydamae in modum.

Astydamas histrio quispiam fuit Morsimi filius. Huic statua in theatro ponenda decreta fuerat, quod in agendo Parthenaeum sese gnaviter ac scite gessisset. Itaque titulum ipse conscripsit, in quo suas laudes complectebatur, eumque in contionem attulit, ut approbatus adderetur statuae. Verum suffragiis populi decretum, ne molestus ille titulus inscriberetur. Ea res primum comoediae jocis agitata post in proverbium abiit, ita ut nunc quoque non infacete vulgus dictitat malignos esse vicinos illi, qui ipse laudator sui fuerit. Recensetur a Zenodoto. Titulus, quem Astydamas statuae suae inscripsit, extat etiamnum apud Suidam :

Εἴθ᾿ ἐγὼ ἐν κείνοις γενόμην ἢ κεῖνοι ἅμ᾿ ἡμῖν,

Οἳ γλώσσης τερπνῆς πρῶτα δοκοῦσι ϕέρειν·

Ὡς ἐπ᾿ ἀληθείης ἐκρίθην ἀφεθεὶς παράμιλλος·

Νῦν δὲ χρόνῳ παρέχουσ᾿, οἷς φθόνος οὐχ ἕπεται.

Eos versus quoniam eleganter Latinos reddidit Conradus Goclenius, linguae Latinae publicus professor in Academia Lovaniensi, juvenis utriusque linguae ad unguem doctus et in utroque scribendi genere mirificus artifex, sive prosam orationem malis sive carmen, olim inter primos eruditionis proceres praecipuas habiturus, non est cur ego tentem aliter vertere. Latini versus Goclenii sunt hi :

Vixissent utinam mecum illi aut inter ego illos,

Quos penes est linguae suaviloquentis honos.

Praemia prima equidem citra certamen haberem ;

Nunc adimunt in quos nil habet invidia.

Usurpavit et Julianus in epistola quadam ad Basilium : Ἐπῄνεσα γὰρ ἐμαυτὸν ὥσπερ Ἀστυδάμας, id est Laudavi meipsum ut Astydamas.

Index Adagiorum