II. 7. Ne Jupiter quidem omnibus placet. lv

Theognis in Sententiis :

Οὐδὲ γὰρ ὁ Ζεὺς

Οὔθ᾿ ὕων πάντας ἁνδάνει οὔτ᾿ ἀπέχων,

id est

Neque Jupiter ipse

Sive pluat seu non, unicuique placet.

Hodieque vulgo dicunt neminem inveniri, qui satisfaciat omnibus ; nam aliis alia probantur.Et

Treis mihi convivae prope dissentire videntur,

Poscentes vario multum diversa palato.

Pindarus in Olympiorum octavo : Τερπνὸν δ᾿ ἐν ἀνθρώποις ἴσον ἔσσεται οὐδέν, id est Inter homines nihil erit aeque jucundum, videlicet quod alios alia delectant et suum cuique pulchrum est. Cui simile est illud Evangelicum, quod in operis initio retulimus, cum de paroemiae dignitate loqueremur : Ηὐλήσαμεν ὑμῖν καὶ οὐκ ὠρχήσασθε· ἐθρηνήσαμεν ὑμῖν καὶ οὐκ ἐκλαύσατε, id est Cecinimus vobis et non saltastis ; lamentati sumus vobis et non plorastis.

Index Adagiorum