Adagiorum Chiliades

Adagium 1652

II. 7Mylus omnia audiens.lii

Μῦλος πάντ᾿ ἀκούων‬, id est Mylus omnia auscultans. Dici solitum, ubi quis se dissimularet audire fingeretque surditatem, cum omnia tamen auribus curiosis captaret auscultaretque. Tractum videtur a mola, unde exploratores observare soleant quae fierent, nam μύλον molam sonat Graecis, aut a Myli curiosi cujuspiam moribus. Zenodotus testis est Cratinum hoc usum adagio in Cleobulinis. [Coll.] Hesychius indicat Mylon fuisse poetam quempiam comicum, praeterea piscis esse nomen, mullum opinor sentiens. [Lex.] Ad haec μύλλον Graecis significare curvum, obliquum ac distortum ; scribit enim duplici λλ. De Carcini strobilis dictum est alias. Habent autem principes quidam et hoc sycophantarum genus, qui se fingunt surdos ac mutos, quo magis audita referant.