II. 7. Nudae Gratiae. l

Αἱ Χάριτες γυμναί, id est Gratiae nudae. Admonet adagium, ut candide ac benigniter impertiamus amicis, aut ne quid inter amicos fictum aut fucatum, verum nuda simpliciaque omnia. Nam poetae treis fingunt Caritas, id est Gratias, humanitatis et benevolentiae praesides. Horatius in Odis :

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet

Ducere nuda choros.

Idem alibi : Et solutis / Gratiae zonis. Sunt qui paroemiam ad ingratos referant, quod ab iis Gratiae veluti despolientur, dum semper auferunt beneficii quippiam, nihil rependunt ; itaque conveniet in illos, qui sua benignitate rediguntur ad inopiam, largientes amicis quicquid nacti fuerint.

Index Adagiorum