II. 7. Aut cucurbitae florem aut cucurbitam. xlix

Ἢ κρίνον ἢ κολοκύντην, id est Aut florem aut cucurbitam. Id perinde valet quasi dicas Aut mortem aut vitam, Aut lucrum aut damnum, Aut victoriam aut contra. Graeci cucurbitae florem κρίνον appellant. Incertum autem, utrum mox evanescat an cucurbitam sit pariturus. Proinde per florem mortem aut frustratam spem significabant, per cucurbitam vitalem. Diphilus apud Zenodotum : Ἐν ἡμέραις αὐτὸς ἑπτά σοι, γέρον, θέλω παρασχεῖν κολοκύντην ἢ κρίνον, id est Ipse tibi, senex, intra septem dies exhibere volo cucurbitam aut crinon, id est : Possum efficere, ut aut recte valeas aut moriaris. Huic non dissimile est illud, quod apud Homerum Odyssae Δ dicit spectrum apparens Penelopae dormienti :

Ζώει ὅ γ᾿ ἢ τέθνηκε, κακὸν δ᾿ ἀνεμώλια βάζειν,

id est

Is superest aut interiit ; nam vera loquendum est.

Et quod ad hujus imitationem Horatianus dixit Tiresias :

O Laertiade, quicquid dicam, aut erit aut non.

Index Adagiorum