II. 7Asinus esuriens fustem negligit.xlviii
Ὄνος πεινῶν ῥοπάλου ἀμελεῖ, id est Asinus esuriens fustem negligit. In eos congruit, qui ventris compendive gratia quamvis contumeliam perferunt. Refert Aristoteles in libro Moralium III : Ἐπεὶ ὅυτω γε καὶ οἱ ὄνοι ἀνδρεῖοι ἂν εἶεν πεινῶντες· τυπτόμενοι γὰρ οὐκ ἀφίστανται τῆς νομῆς, [Eth. Nic.] id est Nam isto pacto et asini cum esuriunt essent fortes, quod, licet verberentur, non discedunt tamen a pabulo, negans fortem esse censendum, qui quovis pacto toleret incommoda ; alioquin asinos longe fortissimos futuros, qui dum esuriunt, nullis verberibus a pabulo dimoveri queunt. Apparet ex Homero sumptum, qui sane quam eleganter describit asininam patientiam Iliados Λ :
[Il., XI, *] id estὩς δ᾿ ὅτ᾿ ὄνος παρ᾿ ἄρουραν ἰὼν ἐβιήσατο παῖδας
Νωθής, ᾦ δὴ πολλὰ περὶ ῥόπαλ᾿ ἀμφὶς ἐάγη,
Κείρει τ᾿ εἰσελθὼν βαθὺ λήϊον· οἱ δέ τε παῖδες
Τύπτουσιν ῥοπάλοισι, βίῃ δέ τε νηπίῃ αὐτῶν
Σπουδῇ τ᾿ ἐξήλλασσαν, ἐπεί τ᾿ ἐκορέσσατο φορβῆς,
Ut cum per segetes ignavus transit asellus
Invitis pueris, cui multus tergora circum
Jam crepuit fustis, neque segnius ille profundam
Ingreditur segetem ; pueri sed fustibus illum
Caedentes studio tandem ac puerilibus arvo
Viribus ejiciunt, ubi pastu expleverit alvum.