II. 7. Argi collis. xlvii

Ἄργου λόφος, id est Argi collis. Ubi quis ingentibus malis esset implicitus. Potest accommodari vel ad locum vel ad negotium variis obnoxium calamitatibus. Natum aiunt a colle quodam, cui cognomen Argi, frequentibus homicidiis ac latrociniis infami.

Index Adagiorum