II. 7. Archytae crepitaculum. xliv

Ἀρχύτου πλαταγή, id est Archytae crepitaculum. In hominem vehementer garrulum et obstreperum jaciebatur. Archytas crepitaculi genus aereum excogitavit, quod pueris lusitantibus daretur, ne quid interim ex vasis domesticis contingerent, quemadmodum docet Aristoteles VIII libro Politicorum. Suidas indicat Archytam fuisse Pythagoricum Empedoclis praeceptorem. Quanquam hujus nominis referuntur aliquot, tamen consentaneum est hunc Tharentinum philosophum ejus organi fuisse opificem, utpote qui fertur in mechanicis mire praecelluisse. Cujus et columba lignea celebratur, ita ratione mathematica librata, uti volaret. Quanquam Diogenes Laertius in hujus vita testatur hujus nominis et architectum fuisse quendam, qui librum quoque conscripserit de machina. Columbae meminit et A. Gellius libro X, capite XII, ex auctoritate Phavorini tribuens inventum hoc Archytae philosopho. Sed utriuscumque fuit inventum, consentaneum est hujusmodi quoddam organum fuisse, quod suapte sponte sonaret. Unde non absurde torquebitur in eos, qui naturae vitio quovis loco quavis de re et apud quosvis quidvis garriunt, quos Graeci λάλους, ἀμετροεπεῖς, ἀκριτομύθους et πολυμύθους appellant, Latini garrulos, locutuleios, rabulas, blaterones et linguaces. In quos Eupolis scite :

Λαλεῖν ἄριστος κἀδυνατώτατος λέγειν,

id est

Ad garriendum praecipuus et optimus,

Verum ad loquendum nemo minus idoneus.

Nec inscite Epicharmus :

Οὐ λέγειν δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύνατος,

id est

Nihil valebat eloquendi viribus,

Verum silendi habebat impotentiam.

Habebatur simile quiddam et apud Romanos, citeriam appellabant. Erat ea effigies quaedam arguta et loquax, quae ridiculi gratia in pompa vehi solita sit. Unde M. Cato in M. Cecilium : Quid ergo dicerem amplius, quem ego denique credo in pompa vectitatum iri ludis pro citeria ac spectatoribus sermocinaturum ? Ergo proverbii speciem habebunt orationes hujusmodi : Citeria loquacior et Prae hoc mutam dicas citeriam et Unus cum multis citeriis certare possit.

Index Adagiorum