II. 7. Argenteis hastis pugnare. xliii

Ἀργυρέαις λόγχαις μάχεσθαι, id est Argenteis hastis pugnare, dicuntur qui, cum negotium alio pacto confici nequit, muneribus et largitione perficiunt. Nihil autem tam arduum, quod pecunia non explicetur, quemadmodum eleganter dictum est a M. Tullio, actione in Verrem secunda, nihil esse tam sanctum, quod non violari, nihil tam munitum, quod non expugnari pecunia possit. Ortam aiunt paroemiam ab oraculo quodam Apollinis Pythii, qui Philippo regi consulenti, quo pacto posset victoria potiri, responderit ad hunc modum :

Ἀργυρέαις λόγχαισι μάχου, καὶ πάντα νικήσεις,

id est

Argenteis pugna telis, atque omnia vinces,

videlicet innuens, ut quosdam largitionibus ad proditionem sollicitaret atque ita consecuturum quae vellet.

Index Adagiorum