II. 7. Cervinus vir. xxxvi

Ἐλάφειος ἀνήρ, id est Cervinus vir, olim dicebatur formidolosus et fugae fidens magis quam viribus. Cervus enim animal cursu pernicissimum et in venatu pedibus sibi quaerit salutem. Unde apud Homerum Iliados primo Achilles, ut vir fortis, Agamemnoni, velut imbelli et ignavo, convicium facit ad hunc modum :

Οἰνοβαρές, κυνὸς ὄμματ᾿ ἔχων, κραδίην δ᾿ ἐλάφοιο.

Objicit illi temulentiam, impudentiam in occupandis aliorum praemiis et cor cervinum, quod ad congressum timidus esset. Aristoteles libro De natura animantium nono tradit cervo nativam quandam inesse prudentiam, ut quod viribus tueri non potest, id efficiat ingenio ; parere enim juxta semitas, quo videlicet tutior sit a beluis propter hominum frequentiam. Deinde postea quam peperit, involucrum statim exedit, ne deprehendatur ; praeterea hinnulum ducens in stabula monstrat ac consuefacit, quo debeat refugere, si quod immineat periculum ; id ait saxum esse abruptum.

Index Adagiorum