II. 7. Pejus Babys tibia canit. xxxiv

Κάκιον Βάβυς αὐλεῖ, id est Pejus Babys cantat. Hoc adagium jaci consuevit in eos, quorum exercitatio semper vergit in pejus, quod genus sunt oratores quidam, qui quo diutius dicunt, hoc dicunt indoctius. Refertur autem ad hujusmodi fabulam : Ferunt Babym fratrem fuisse Marsyae, qui non veritus est ipsum Apollinem ad canendi certamen evocare ; a quo cum esset victus, ab eodem supinus de pinu suspensus excoriatus est. Deinde cum Apollo pararet Babym quoque perdere, intercessit Pallas, admonens hunc usque adeo infeliciter et indocte tibiis canere, ut omnino negligendus esse videretur, Κάκιον, inquiens, Βάβυς αὐλεῖ, id est Deterius Babys tibiis canit. Quibus verbis commotus Apollo Babyn adeo contempsit, ut eum ne supplicio quidem dignum existimaret, sed suae potius inscitiae judicaret relinquendum. Usurpabitur adagium et per comparationem, ut mentione facta de praeceptore indocto si quis de discipulo percunctanti hoc pacto respondeat : Κάκιον Βάβυς αὐλεῖ. Neque vero repugnarim, si quis hoc loco κάκιον accipiat pro miserius, ut sit sententia Babym infeliciorem esse, dum indocte canens omnibus est ridiculus, quam si tolleretur e medio. Meminit hujus adagionis Athenaeus libro XIV ostendens dici solitum de iis, qui in dies deterius canerent. Quanquam hic locus apud hunc auctorem depravatus est in vulgatis exemplaribus, ni fallor. Sic enim legimus : Καὶ Κίων ἢ Βάβυς αὐλεῖ, id est Et Cion aut Babys canit. Erroris ansam praebuit, quod paulo ante commemorans ineptos tibicines, quos Hipponax iambographus lacerasset, nominavit Cionem, Codulum et Babyn. In collectaneis, quae noster excudit Aldus, reperio Τὸν Βάβυος χορόν, id est Babys chorum, pro indocta parumque modulata cantione, et fabulam adscriptam hujusmodi : Maeandro fluvio duo fuere filii, quorum Babys solitus est unica tibia canere, Marsyas duabus Phrygio more. Cum autem suum uterque chorum haberet et Babys inscite tractaret tibiam, frater eo insolentiae sublatus est, ut Apollinem quoque prae se contemneret ; a quo cum esset excoriatus jamque Babyi similis poena pararetur, Palladis interventu exemptus est supplicio. Verum equidem suspicor scripturam esse depravatam ac legendum esse Τοῦ Βάβυος χεῖρον, ut idem sit cum eo, quod modo retulimus.

Index Adagiorum