II. 7. Phaselitarum sacrificium. xxxiii

Φασηλιτῶν θῦμα, id est Phaselitarum sacrificium, tanquam vile citraque sanguinem. Sordidum ac tenuem sumptum hoc adagio significabant. Tradunt enim apud Phaselitas, Pamphyliae gentem, moris esse, ut pisciculi salsi diis sacrificentur. Auctor Zenodotus. Eudemus item scribit eos Capro deo salsamentis rem divinam facere ejusque rei testem citat Callimachum. Finitimum est illi : Sine fumo sacrum.

Index Adagiorum