II. 7. Pasetis semiobolus. xxxi

Τὸ Πάσητος ἡμιωβόλιον, id est Pasetis semiobolus. De re nova stupendaque et praestigiis simillima. Veluti cum orator efficit, ut eadem causa primum optima, mox pessima videatur, res eadem maxima statimque minima appareat, et cum sophistae demonstrant eundem et asinum esse et hominem, aut ubi quis asseverat id factum, quod citra magiam aliquam fieri non potuerit, licebit ἐπιφονεῖν : Πάσητος ἡμιωβόλιον. Nec intempestiviter dixeris, cum quidam ita dant munus aliquod, ut idem mox arte quadam ad se retrahant. Tradunt Pasetem quendam praestigiarum et magiae peritia primum nomen meruisse. Is incantamentis quibusdam efficiebat, ut repente convivium omnibus instructum partibus adesse videretur ; rursum ubi libuisset, omnia protinus evanescebant. Emebat autem frequenter preciumque rei numerabat, verum mox nummus non apud venditorem, sed apud Pasetem reperiebatur. Hujusmodi ferme tradit Suidas.

Index Adagiorum