II. 7. Periculum prorae selis. xxvii

Κίνδυνος ἡ ἐν πρώρᾳ σελίς, id est Periculum sella prorae. Quoties in re quapiam praecipuum periculum caputque negotii esse significamus. Nam hostes expugnaturi navim in proram primum assultum faciunt ; selis autem sella est, quae in proris esse consuevit, si Zenodoto credimus.

Index Adagiorum