II. 7. Meliores nancisci aves. xx

Ἀμεινόνων οἰωνῶν τυχεῖν, id est Meliores nancisci aves, dicuntur quibus post res adversas succedunt prosperiora. Nam ut apud Latinos avis et ales interdum non animal, sed omen ipsum et augurium significat, itidem apud Graecos οἰωνός et ὄρνις, cum στρουθός non eodem accipiatur modo, quemadmodum indicat Eustathius in primum Odysseae librum. Horatius in Odis : Mala ducis avi domum. Idem alibi : Maeonii carminis alite. Homerus Iliados Ω :

Μηδέ μοι αὐτὴ

Ὄρνις ἐνὶ μεγάροισι κακὸς πέλευ,

id est

Hisce mihi ne tu fueris mala in aedibus ales.

Rursum ejusdem operis M :

Εἶς οἰωνὸς ἄριστος, ἀμύνασθαι περὶ πάτρης,

id est

Optimum id augurium est, patriam virtute tueri.

Laboravit autem hac superstitione antiquitas, ut in magnis rebus aggrediundis avium occursus observaret, neque defuerunt qui eam velut artem profiterentur, atque hinc apud Romanos augurum collegium. Jam poene explosa est apud Christianos hujus professionis superstitio, sed ita ut in ejus locum successerit malum prope pestilentius atque adeo conduplicatum, nempe horum, qui ex astris futura pronuntiant, et aliorum, qui numinis afflatum mentientes apud credulam et indoctam plebeculam prophetae volunt haberi. Atqui mirum est utrosque invenire quibus imponant. Imponunt enim non vulgo tantum, verumetiam ipsis regibus et orbis moderatoribus.

Index Adagiorum