I. 2. Cascus cascam ducit. lxii

Neque longe hinc dissidet illud, quod Varro refert libro De lingua Latina tertio : Cascus cascam ducit, quoties similis similem delectat, vetulus vetulam, deformis deformem, barbarus barbarum, improbus improbum. Nam antiquitus cascum dicebatur, quod nos vetus appellamus, idque ut auctor est idem Varro, lingua Sabinorum, quae in Oscam usque linguam radices egerit, qua casnar senex dicitur, eoque Ennium ut Oscae linguae peritum, scripsisse :

Quam primum casci populi genuere Latini.

Cascos Latinos priscos appellat M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro primo : Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos appellat cascos Ennius. Citat autem Varro adagium tanquam a Manilio quodam profectum, qui dixerit non esse mirum si cascum casca duxisset, quoniam is canoras faciebat nuptias. Videtur esse jocus in anum vetulo nuptam allusumque ad vocem casci perinde quasi deducatur a canendo. Refertur ibidem epigramma Papinii cujusdam, quod scripsit in adulescentem nomine Cascam :

Ridiculum est cum te Cascam tua casca dicit.

Opinor adulescentem duxisse vetulam, proinde absurdum videri, quoties casca, id est vetula, maritum juvenem veluti suo ipsius nomine Cascam vocaret. Fortasse proverbii jocus ad priscum nuptiarum morem spectat, quem refert Plutarchus in Problematis : qui deducebant sponsam in domum sponsi, jubebant his verbis alloqui : Ubi tu Caius, ego Caia. Caius Caia

Index Adagiorum