II. 7. Mellis medulla. xix

Μέλιτος μυελός, id est Mellis medulla. De re majorem in modum suavi dicebatur. Unde et Ennius apud M. Tullium M. Cornelium Cethegum Suadae medullam appellat ob singularem suaviloquentiam. Nam quod optimum est, id natura videtur intime recondidisse. Unde et illa passim obvia in medullis et medullitus amare non dissident a simulachro proverbiali. Hujus est formae Τῆς Ἑλλάδος Ἑλλάς.

Index Adagiorum