II. 7. Ni pater esses. xvi

Εἰ μὴ πατὴρ ἦσθα, id est Ni pater esses. Hoc vulgo dici consuevit, quoties honoris aut metus causa convicium reticebant et conjiciendum relinquebant. Plene sic effertur :

Εἰ μὴ πατὴρ ἦσθ᾿, εἶπον ἄν σ᾽ οὐκ εὖ φρονεῖν,

id est

Ni esses pater, te sapere dicerem haud bene.

Est autem versus hic in Antigone Sophoclis. Sunt enim Haemonis verba Creonem patrem objurgantis, quod sponsam filii pararet occidere. Itaque quoties senis aut potentis aut alioqui venerandi sententiam nobis haudquaquam probari significabimus, cui tamen honoris causa nolimus refragari, veluti si quis opinionem Aristotelicam apud Peripateticos tecte damnare vellet, loquetur ad hunc modum : Haec habet sententia gravissimum auctorem. Fortassis enim fas non est ab Aristotele dissentire. Alioqui, εἰ μὴ πατὴρ ἦεν (hoc est : nisi auctoritati deferrem), habeo quo refellam. Quod si mutilum efferas, plusculum etiam habebit gratiae. Refertur a Diogeniano.

Index Adagiorum