II. 7. Navis annosa haudquaquam navigabit per mare. xv

Ναῦς παλαιὰ πόντον οὐχὶ πλώσει, id est Navis antiqua non navigabit per mare. Congruit in eos, qui jam ob aetatis imbecillitatem ad res arduas obeundas sustinendaque pericula parum sunt idonei ac primum ipsi pereunt oppressi negotiorum magnitudine et in discrimen adducuntur quorum res agitur. Nota est allegoria. Refertur adagium a Diogeniano.

Index Adagiorum