II. 7. Naturam expellas furca, tamen usque recurrit. xiv

Cum videam a Graecis quaedam velut obtorto, quod aiunt, collo in proverbiorum acervum trahi, cur ego verear ejusmodi recensere, quae praeter adagii figuram ita venuste dicta sunt, ut venustius dici non possint ? Quod genus est illud Horatii in Epistolis :

Naturam expellas furca, tamen usque recurret.

Sensus est haud facile dedisci quae nobis natura penitus indidit atque insevit. Quod si quando vi fit, ut vel metu vel pudore vel alia quavis causa personam alienam sumamus, facile per occasionem redimus ad mores naturales. Velut qui metuunt peccare non virtutis amore, sed formidine fustis, ii, simulatque tollitur fustis, recurrunt ad mores pristinos. Et Terentius :

Si sperat fore clam, rursus ad ingenium redit.

Ducta est metaphora a ramis, qui apposita furca torquentur alio quam natura posuerat ; qua sublata rursum vergunt eodem quo prius. Pindarus in Olympiis hymno undecimo eandem sententiam aliter extulit : Τὸ γὰρ ἐμφυὲς οὔτ᾿ αἴθων ἀλώπηξ οὔτ᾿ ἐρίβρομοι λέοντες διαλλάξαιντο ἦθος, id est Nam ingenium nativamque indolem nec astuta vulpes neque praevalidi leones mutare quiverint. Quantumvis enim cicures leonem, semper redit ad genuinam feritatem, neque vulpes unquam obliviscitur fraudulentiae nativae, quantumvis mansuefacta. Idem in eodem opere hymno XIII : Ἄμαχον δὲ κρύψαι τὸ συγγενὲς ἦθος, id est Difficile est occultare nativos mores. Item Horatius alibi :

Tolle periclum

Jam vaga prosiliet frenis natura remotis.

Index Adagiorum