II. 7. Sustine et abstine. xiii

Epictetus Cynicae sectae philosophus universa philosophorum dogmata, quae ad humanae vitae pertineant felicitatem quaeque tot voluminibus vix explicant caeteri, duobus verbis absolute complexus est, quae jam olim proverbii vice celebrantur a doctis, digna profecto, quae omnibus parietibus, omnibus columnis inscribantur, omnibus anulis inscalpantur. Ea sunt hujusmodi : Ἀνέχου καὶ ἀπέχου, id est Sustine et abstine. Quorum altero monemur, ut adversa fortiter toleremus, altero, ut ab illicitis temperemus voluptatibus. Referuntur in Noctibus Gellianis libro decimoseptimo, capite decimonono. Apud Athenaeum refertur hoc carmen tacito auctoris nomine :

Ἀγαθὸς ἀνὴρ λέγοιτ᾿ ἂν ὁ φέρων τἀγαθά,

Ἀγαθὸς ἂν εἴη καὶ ὁ φέρων καλῶς κακά,

id est

Bona quisquis adfert, vir bonus vocabitur,

Bonus erit et ille, qui mala pertulerit bene.

Index Adagiorum