I. 2. Senis mutare linguam. lxi

Senem admonere Cum ad omnem disciplinam tardior est senectus tum potissimum ad discendam linguam, quae facultas maxime pueris a natura data est. Quapropter etiam vulgo compertissimum pueros facile quamvis exprimere linguam, contra natu grandiores aut non assequi aut parum feliciter imitari. Inde proverbium Senis mutare linguam de frustra atque intempestive laborantibus. Divus Hieronymus praeloquens in quatuor Evangelia : Pius, inquit, labor sed periculosa praesumptio, judicare de caeteris ipsum ab omnibus judicandum, senis mutare linguam et canescentem mundum ad initia retrahere parvulorum. Quo significatur adultam atetatem ad omnia minus esse tractabilem quam rudes illos ac teneros annos, id quod eleganti metaphora dictum est a Nasone :

Quae praebet latas arbor spaciantibus umbras

Quo posita est primum tempore virga fuit.

Tunc poterat manibus summa tellure revelli

Nunc stat in immensum viribus aucta suis.

Quare tunc formandi mores, cum mollis adhuc aetas, tunc optimis assuescendum, cum ad quidvis cereum est ingenium. Nam posteaquam annis jam ceu diriguit animus, et vix dediscimus quae perperam didicimus, et quae nescimus, non sine maximo negotio nobis inculcantur. Neque haec dixerim, ut adultiores a discendo deterream, cum nulla sit aetas ad discendum sera, sed ut pueros ad discendi studium acuam. Ne hoc quidem praetermittendum, quanquam vulgo jactatum : Senex psittacus negligit ferulam Senex psittacus negligit ferulam. Adagii sensus tametsi per se non est obscurus, tamen magis liquebit ex Apulei verbis, quae sunt in libro Floridorum secundo de psittaco : Quae rusticum nostrum sermonem cogitur aemulari, ferrea clavicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat. Haec ferula discenti est. Discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os uti conformetur, cum tenera lingua uti convibretur. Senex autem captus et indocilis est et obliviosus. Hactenus Apuleius. Indicat et Plinius libro decimo, capite quadragesimosecundo miram esse docilitatem huic avi, verum non nisi primis duobus vitae annis. His finitimum est vulgo quidem, attamen haudquaquam ineleganter dicitur, serum esse canes vetulos loris assuefacere.

Index Adagiorum