II. 7. Facies tua computat annos. ix

Proverbiali nimirum schemate dictum a Juvenale in vetulam jam ἔξωρον quidem et ad Veneris lusus prorsum intempestivam, sed quae verborum nequitiis puellam etiandum ageret : Facies tua computat annos. Hoc est : Frontis rugae numerum annorum tuorum praeferunt, quanquam libido nondum in te consenuit. Congruit huic apologus de crocodilo, cui jactanti majorum suorum claritatem et primas in certaminibus parteis vulpes ad hunc modum respondit : Ἀλλὰ κἂν μὴ σὺ λέγῃς, ἀλλ᾿ ἀπὸ δέρματός γε φαίνῃ, ὡς ἐκ παλαιῶν ἐτῶν εἶ γεγυμνασμένος, id est Quin et si tu non dixeris, tamen ipsa pelle prae te fers, quod multos jam annos in certaminibus sis versatus. Habet enim hoc animal cutem ceu laminis quibusdam durissimis adversus omneis ictus armatam. Martialis in quendam, qui affectabat etiamnum videri puer :

In te, , reclamat sed tua barba, vir es.

Index Adagiorum