II. 7. Turpe silere. iv

Αἰσχρὸν σιωπᾶν, id est Turpe silere. Hoc licebit uti, quoties quis alterius exemplo extimulatur ad studium aut negotium aliquod suscipiendum. Aut natum aut certe usurpatum ab Aristotele, qui, cum Isocrates rhetoricen doceret, aemulatione commotus coepit et ipse pomeridianis illis suis περιπάτοις dicendi artem docere dicens illud : Αἰσχρὸν σιωπᾶν λαλοῦντος Ἰσοκράτους, id est Turpe silere loquente Isocrate. M. Tullius in opere De oratore ostendit e tragoedia quapiam mutuasse Aristotelem paucis immutatis. Scribit enim hunc in modum : Aristoteles, cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod ipse suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam prope formam disciplinae suae versumque quendam de Philocteta paulo secus dixit. Ille enim turpe sibi ait esse tacere cum barbaris, hic autem, cum Isocratem pateretur dicere. Ad Atticum libro sexto : Ego, nisi Bibulus, qui dum unus hospes in Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, admiraretur de triumpho, aequo animo essem. Nunc vero αἰσχρὸν σιωπᾶν. Hoc nunc quidam abutuntur nihil existimantes turpius quam silere, ne apud homines illiteratos parum eruditi parumque diserti videantur. Unde apud Lucianum praeceptum illud ἀπαιδεύτου ῥήτορος : Μηδέποτε σιωπᾶν, id est Ne unquam sile, propterea quod apud imperitos is demum infans et imperitus habeatur, qui non perpetuo garriat.

Index Adagiorum