II. 6. Verba importat Hermodorus. c

Λόγους γὰρ Ἑρμόδωρος ἐμπορεύεται, id est

Sunt Hermodori verba mercimonium.

In eum dicebatur qui praeter verba nihil adferret, quemadmodum Laches in Hecyra Terentiana Pamphilum filium rogat num unam dumtaxat sententiam secum e Lemno reportasset, aut in eos qui verba vendunt pecunia, quod in poetas, advocatos, fumi venditores atque in id genus homines recte dici poterit. Natum aiunt ab Hermodoro quodam Platonis auditore, qui commentarios ab illo conscriptos in Siciliam deportare consueverit atque inibi venditare. Unde Siculi, ut sunt dicaces, rem in proverbium verterunt dicentes Hermodorum pro mercibus importare verba. Caeterum sophistae et philosophi lucubrationes suas λόγους appellant. Allusit haud dubie huc M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum decimotertio : Dic mihi, placetne tibi primum edere injussu meo ? Hoc ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo λόγοισιν Ἑρμόδωρος. Porro licet Cicero mutilum adduxerit proverbium, tamen, si addas ἐμπορεύεται, constabit Graecus senarius. Hinc et λογέμπορος dictus, qui praeter verba nihil adfert.

Index Adagiorum