I. 2. Senis doctor. lx

Γεροντοδιδάσκαλος, id est : Senis doctor. Citatur saepicule titulus hic a Nonio Marcello inter titulos fabularum Varronis, quem dubium non est proverbialem esse, sicuti sunt alii plerique. Convenit in eum qui in re sera atque intempestiva frustra sumit operam. Siquidem ut est juventa docilis atque in quemvis habitum sequax, ita senecta intractabilis, tarda atque obliviosa. Proinde Theognis :

Μή με δίδασκ᾿ οὖτοι τηλίκος εἰμὶ μαθεῖν,

id est :

Ne doceas me, aetas jam facit indocilem.

Euripides in Bacchis :

Γέρων γέροντα παιδαγωγήσω σ᾿ ἐγώ,

id est

Senem senex et ipse te erudivero.

Atque hic quidem versus inventus est in Sophoclis Philocteta, quem celebrem ac proverbialem fuisse testatur Gellius libro Noctium decimotertio. Varro titulum suum sumpsisse videtur ex Euthydemo Platonis, ubi Socrates narrat Connum, praeceptorem suum, a quo senex fidibus canere didicit, ludibrii causa a pueris vocatum fuisse γεροντοδιδάσκαλον. Ad hanc sententiam pertinet quod dixisse ferunt Diogenem : Νεκρὸν ἰατρεύειν καὶ γέροντα νουθετεῖν ταὺτὸν εἶναι, id est : Mortuo mederi et senem admonere idem esse. Quanquam inutilis est sententia, quae senes deterret a discendis iis, quae nescire turpe est. Mortuo mederi

Index Adagiorum