II. 6. Lupinum potum. xcviii

Λυκεῖον ποτόν, id est Lupinum potum, dicebant ubi quis voluptatem suo periculo capitis emeret. Narrant duos erupisse fontes sacros Apollini, quorum alter vino scateret, alter melle ; ad quos cum aves advolarent, arcu feriebantur. Porro Apollo super caetera cognomina dictus est et Lycius, sive a luce quam aperit, sive a lupis interfectis. Auctores Zenodotus et Suidas admonentes penultimam esse circumflectendam. Nam Λύκειον prima acuta gymnasium est Athenis, quod quidam a Pisistrato, quidam a Pericle constructum putant. Atque hinc ortum proverbium, confine illi : Ut canis e Nilo.

Index Adagiorum