II. 6. Lydorum carycae. xcvii

Λυδῶν καρύκας, id est Lydorum carycas, antiquitus appellabant quidquid esset opiparum et variis conditum cupediis. Nam caryca cibi genus Lydii ex multijugis lautitiis et sanguine confectum. Athenaeus Dipnosophistarum libro duodecimo tradit carycarum apparatum primum repertum a Lydis. Effertur adagium integre ad hunc modum : Μήτε Λυδῶν καρύκας μήτε μαστίγων ψόφους, id est Nec Lydorum carycas nec flagrorum strepitus, subaudiendum volo aut simile quippiam. Id est  : Nec blandimenta volo nec convicia nec nimium blanda nec rursum aspera nimium  ; de quo plura dicentur alias.

Index Adagiorum