II. 6. Lydus in meridie. xciv

Λυδὸς ἐν μεσημβρίᾳ, id est Lydus in meridie. In hominem insatiatae aut etiam intempestivae libidinis dictitabatur. Narrant Lydos adeo libidine perditos fuisse, ut non tantum noctu vacarent voluptati Venereae, verum etiam ipso meridie lascivirent, manibus foedum opus peragentes, unde λυδιάζειν dicunt Graeci pro Lydorum more vitam agere. De gentis hujus luxu deliciisque multa commemorat Athenaeus libro duodecimo. Meminimus alibi, nimirum in proverbio Sybaritica mensa, de convivio Sybaritico, in quo et Venus admiscebatur. Porro nullum est tempus magis alienum a coitu quam vel meridiei ob aestuantem solem vel convivii propter spiritus circa stomachum et concoctionem occupatos.

Index Adagiorum