II. 6. Lydus ostium clausit. xciii

Λυδὸς τὴν θύραν ἔκλεισε, id est Lydus ostium clausit. De furacibus dicebatur, quod Lydi non discederent nisi re quapiam sublata. Quod si permittitur nobis divinare (cur autem non permittatur in re tam vetusta, cum nec auctor extet nec interpres ?), malim accipere de iis qui rem quampiam obscenam aggressuri fugitant arbitros abduntque sese, propter Lydos mollitiei notatos, unde et Plautus Lydum volsum appellat. Allusit ad proverbium (atque utinam aperuisset etiam) Plutarchus in commentario quem scripsit adversus Colotam : Ἐμοὶ δὲ δοκεῖ καθάπερ ὁ Λυδὸς ἐφ᾿ αὑτὸν ἀνοίγειν οὐ θύραν μίαν, ἀλλὰ ταῖς πλείσταις τῶν ἀποριῶν καὶ μεγίσταις περιβάλλειν τὸν Ἐπίκουρον, id est At mihi videtur quemadmodum Lydus adversus seipsum non unam aperire januam, sed plurimis ac maximis difficultatibus Epicurum involvere. Nisi si cui magis placet, ut hic Plutarchi locus referatur ad illud quod alias dicetur : Viro Lydo negotium non erat. Hesychius meminit proverbii, sed nihil addens praeter haec verba : Ἐπὶ τῶν μωροκλεπτῶν, id est De stulte furacibus. Verum hic prodidit nobis depravatam in aliis libris scripturam legendumque non ἔκλεισε, sed ἐκίγκλισε, id est movit sive tentavit. Fures enim imperiti, dum non sine strepitu movent ostium, sese produnt saepius. Κιγκλίζειν enim Graecis auctore Suida polysemon est ; sonat enim σαλεύειν, μοχλεύειν, ἦχον ποιεῖν, κινεῖν, id est movere, obdere pessulum, strepitum facere, attingere. Haec est autem praecipua furum ars, ut sive ingrediantur sive egrediantur, absque sonitu moveant ostium. Ex his jam arbitror esse perspicuum quid sentiat Plutarchus.

Index Adagiorum