II. 6. Celerius quam Butes. xcii

Θᾶττον ἢ Βούτης, id est Celerius quam Butes. Hoc adagio significabant aliquid quamprimum absolvi compendioque explicari, quemadmodum solent ii qui paucis verbis et iis trunce pronuntiatis longam sententiam significant. Aiunt hinc fuisse natum : Athenis inter picturas Stoae porticus depictus erat Butes quidam, atque ita pictus ut summa capitis pars cum oculis dumtaxat videretur, videlicet ut spectator imaginaretur reliquum corpus tegi montis objectu in quo ingrediebatur. In ejus igitur pictura quoniam non multum operae sumpserat pictor, proverbio jactari consuevit de his quae facile perficiuntur. Auctor Zenodotus.

Index Adagiorum