II. 6. Thunnissare. xc

Θυννίζειν Graeci transferunt pro stimulare pungereque, vel quod hic piscis, quo sit palato gratior, pungi soleat vel quod ipse piscis adurat pungatque contactu. Plinius libro nono, capite decimoquinto rem auditu novam memorat de thynno. Ait in mari animalculum esse perquam exiguum, aranei magnitudine, scorpionis effigie ; id se thynno et ei, qui gladius vocatur, crebro delphini magnitudinem excedenti, sub pinna affigit aculeo tantoque infestat dolore, ut in naves saepenumero exiliant. Athenaeus libro Dipnosophistarum septimo prodidit thunnorum generi, quos Athenienses thynnidas appellant, subter ventrem pinnam affixam esse, quae vocetur athera. Addit pisci nomen inditum παρὰ τὸ θύειν, quod impetu feratur, praesertim cum oestro concitus agitur, id quod illi accidit circa solstitium aestivum. Id est animalculum in capite specie scorpii, magnitudine drachmae. Quo malo sic exagitantur, ut ex aquis subsiliant non minus alte quam delphini. Atque hujus rei testem adducit Aristotelem. Lucianus in Jove tragoedo : Ἄπαγε, θυννῶδες τὸ ἐνθύμημα, ὦ Πόσειδον, καὶ κομιδῇ παχύ, id est Apage, thunnicum enthymema, Neptune, et supra modum pingue. Rursum in eodem dialogo ad idem verbum alludens : Εἰ τἀμὰ οὕτως ὑμῖν ἀποτεθύννισται, id est Si mea vobis ita expuncta sunt. Adagium recensetur a Diogeniano.

Index Adagiorum