I. 2. Mature fias senex. lix

Mature fias senex, si diu velis esse senex. Latinorum proverbium, quo monemur ut integra adhuc aetate desistamus a laboribus juvenilibus ac valetudinis curam agere incipiamus, si velimus esse vivaci ac diuturna senecta. Nam senectutis sors otium et quies. Usurpatur a Catone Majore apud Ciceronem : Neque enim, inquit, unquam assensus sum veteri illi laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu senex esse velis. Hoc quanquam Catoni non probatur, homini duro quique sibi nec extrema senecta remittendis laboribus indulserit, tamen audiendum nobis, maxime si de vitiis juventae sentias, puta libidine, bibacitate, turbulentia vitae, quae nisi quis mature reliquerit, aut nunquam perveniet ad senectam, aut brevem habiturus est senectam.

Index Adagiorum