II. 6. Thraces foedera nesciunt. lxxxix

Θρᾷκες ὅρκια οὐκ ἐπίστανται, id est Thraces foedera non norunt. Apud Thraces evenit ut natu maximus quidam jaculo per pectus adacto interierit. Unde Ionibus et Aeolibus veluti per aenigma dici coeptum Θρᾷκες ὅρκια οὐκ ἐπίστανται, quod natu grandibus honos magis debeatur apud hos qui legibus vivunt. Porro Thracum barbariem et immanitatem perfidiamque satis arguit interemptus a Polymestore Polydorus, hospitii jure violato. Et Euripides in Hecuba :

Τάχ᾿ οὖν παρ᾿ ὑμῖν ῥᾴδιον ξενοκτονεῖν,

Ἡμῖν δέ γ᾿ αἰσχρὸν τοῖσιν Ἕλλησιν τόδε,

id est

Jugulare forsitan hospitem vobis leve est,

Nobis Achivis istud oppido est grave.

Index Adagiorum