II. 6Titanicus aspectus.lxxxviii
Τιτανῶδες βλέπειν, id est Titanicum tueri, hoc est vultu Titanico obtueri. Titanicum autem torvum vocant ac tetricum ac cujusmodi fuisse feruntur veteres illi Titanes. Lucianus in Timone : Ἐκπετάσας γοῦν τὸν πώγωνα καὶ τὰς ὀφρῦς ἀνατείνας καὶ βρενθυόμενός τι πρὸς αὐτὸν ἔρχεται Τιτανῶδες βλέπων, [Tim.] id est Itaque promissa barba reductisque superciliis secum murmurans nescio quid accedit Titanico vultu aspiciens. Idem in Icaromenippo : Ὁ Ζεὺς μάλα φοβερῶς δριμύ τε καὶ Τιτανῶδες εἰς ἐμὲ ἐπιδών, [Ica.] id est At Juppiter admodum terribiliter acriterque et Titanico me intuens vultu.