II. 6. Circulum absolvere. lxxxvi

Τὸν κύκλον ἀποτελεῖν, id est Circulum absolvere, est rem omnibus numeris omnibusque partibus perfectam reddere. Unde et κυκλοπαιδεία dicta, quae disciplinarum omnium velut orbem absolverit, et ἐγκύκλιος παιδεία. Metaphora sumpta videtur a mathematicis, apud quos circularis figura perfectissima absolutissimaque judicatur. Unde illud non sine causa laudatum carmen de sapiente :

Mundi instar habens teres atque rotundus,

Externae ne quid labis per levia sidat.

Confine illud Παντὶ ῥυθμῷ, id est Omni numero. Ita Fabius in praefatione libri octavi : Quam ut per omneis numeros et penitus cognoscere ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus simplicius ac brevius tradi magis convenit, quod a musicis ductum videtur.

Index Adagiorum